Rozmiar: 15909 bajtów

- 67 -

1297, Mai 2. Schönau.

Herzog Bolko genehmigt den Ankauf des Allods in Banau durch den Abt Otto von Kamenz.

In Christi nomine feliciter amen. Quoniam, ut ait apostolus, omnia que scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt, audita racio veritati consona docet, ut acta presencia digna memoria sic scriptorum elucidacione serventur integra, ne per oblivionis exicium excedant scienciam futurorum. Ideoque nos Bolcho, dei gracia dux Slezie dominus de Furstinberc tutorque terre Wratizlaviensis, universis et singulis presentibus cupimus innotesci, quod in nostra constitutus presencia honorabilis vir dominus Otto abbas ordinis fratrum Cisterciensium in Kamenez Wratislaviensis dyocesis recognovit, se allodium in Banow pro ducentis et quindecim marcis usualis monete emisse ac iusto empcionis titulo comparasse ad illa inde servicia exhibenda, que de ipso consueverunt possessores eiusdem allodii alias exhibere. Nos autem predictam empcionem gratam et ratam habentes, eam auctoritate presencium duximus confirmandam. Et ne aliquorum postmodum interveniente calumpnia sepedicta empcio deformetur seu eciam retrahatur, presens scriptum in nostri consensus testimonium et ratificationis sigilli nostri apensione munitum eidem domino abbati suoque cenobio duximus concedendum. Actum Schonow anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo presentibus dominis: Iwano de Provin, Apeczcone de Uloc, Conrado advocato in Rychinbach, Frixschone de Landiscrone, domino Frixschone de Jareschow prothonotario Wratislaviensi, Henrico plebano de Furstinow capellano nostro et aliis quam pluribus fide dignis. Datum per manum Henrici Bernir, sexto Nonas Maii.

Or. Perg. An rothseidnen Fäden das gleiche S. wie bei No. LVI, mit dem Rücksiegel (Pfotenhauer. S. S. 7. A. III. 21).


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów